2 Chronicles 2

etc. BED., quaest. in lib. Reg., tom. 2. Domus quam aedificavit Salomon, etc., usque ad qui seipsos aedificio Dei, credendo, operando, alios docendo, praeparant. Et nomine et regno pacatissimo illum significat, etc., usque ad et illuminationis Spiritus sancti. . RAB. Apostoli mei et doctores primi, etc., usque ad et ideo subtilius expugnaverunt. . Ostendit eum esse de progenie Salomith; de tribu Dan, de quo in libro Numerorum legitur. Patrem ejus tradunt Hebraei fuisse Hebraeum, de stirpe Oliab, de tribu Dan, qui cum Beseleel in eremo operatus est. Quod vero Tyrium vocat, aiunt Hebraei hoc translatione factum fuisse. Zocri enim lingua eorum psalmatio interpretatur. Chyros enim quam illi Zor vocant, aliquando angustiam, aliquando plasmationem sonat. In his omnibus Hiram spiritualis novit operari, ut ornatus domus Dei coram oculis hominum digno decore fulgeat, et bonae opinionis odore Deo acceptabilis fiat. . etc. RAB. Significat quod gentes audita fama Evangelii diversas personas per fidem ad baptismum transmittit. Solius tamen est veri pacifici, ut absolvendo peccata per baptismi sacramenta unitati Ecclesiae illos adunare, de quo dicitur: Matth. 3.. etc. Fuerunt operarii domus Domini de filiis Israel, etc. RAB. usque ad Ecclesiam Christi recte vivendo et docendo construunt. In Paralipomenon pro tribus millibus trecentis praepositis, qui in Regum numerantur, tria millia sexcenti scribuntur pro perfectione sublimium virorum. In senario enim Deus mundi ornatum complevit: et quia sancta Scriptura fidem Trinitatis docet et opera justitiae, recte tria millia sexcenti perhibentur fuisse. .
Copyright information for VulgGlossa